- ACETUM
- ACETUMpraecipui olim in condimentis usus, inde ἧδος per excellentiam Graecis dictum: nec Silphii minor commendatio. Unde ὄξος et σίλφιον iungit Aristophanes in Avibus.Α᾿λλ᾿ ὑπιχνῶσιν, τυρον`, ἔλαιον,Σίλφιον, ὀξος καὶ τρίψαντεςΚατάχυςμ᾿ ἕτερον.Et Lynceus Samius Theophrasti, apud Athenaeum, describens Ptolemaei convivium, memorat vulvam acetô et lasere conditam, in codem pulpamento condiendo iunctum utrumque fuisse docens. Quae causa, quod Aristophanes stylum Euripidis, quod nimis concinne et opipare esset conditus, ὀξωταν` et σιλφιωταν`, acetatum et laseratum, vocare fuerit solitus etc. Illud vero aquâ dilutum vini fuit locô militibus olim Romanis aliisque pauperioris sortis hominibus: Unde genus quoddam eius Patres familiâs vini numerô habuisse, dicitur l. 2. §. 3. ff. de opt. leg. l. 1. et 9. ff. de tritico, vino vel ol. leg. et alibi. Qui milites cum sequiore aevô ad vinum prolaberentur, Pescennius Niger, priscae frugalitatis retinens, iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed acetô universos esse contentos, apud Spartianum. c. 10. Idem servorum fuit potus, de quibus dicemus infra: vide quoque voce Posca. Captivos quod concernit, Georgius Monachus de Manasse Iudaeorum Rege, Καὶ δήσαντες, inquit, αὐτον` εν θέδαις χαλκαῖς, ἀπήγαγον θἰς Βαβυλῶνα καὶ ην᾿ δεδε μένος εν ὀίκῳ φυλακῆς καὶ ἐδίδοτα εκ πιτύρου ἄρτος βραχὺς καὶ ὕδωρ ὀλίγον συν` ὄξει εν μέτρῳ πρὸσ τὸ ςην̑ αὐτον` μόνον. Et vinctum eum pedicis aeneis, adduxerunt Babylonem et erat vinctus in carcere, porrigebaturque ei exiguus e furfure panis et aquae parum cum aceto, ad mensuram, ut animam utcumque traheret. Reficiendis item miseris adhibebatur, quos supplcii pavor exanimaret: quemadmodum hodieque deliquium animi partientes eius usu refocillari videmus. Inde et in Historiâ Passionis legimus, e militibus currentem quendam, quum acceptam spongiam implevisset acetô et circumposuisset calamô, dedisse ei, ut biberet, Matth. c. 27. v. 48. Quamvis non eô fine, quem diximus, sed potûs locô, Christo acetum impii praebuerint, non humanitatis officium, sed barbarae immanitatis specimen exhibituri, ut implerehtur Prophetiae. Hinc Lucas c. 23. v. 36. verbô ἐνέπαιζον, illuserunt, sceleratam eorum mentem ostendit. Quum autem non legamus, in monte Calvariae ullam fuisse habitationem; et modicô saltem intervallô eum locum ab urbe seiunctum fuisse constet, non abs re quaerunt aliqui, unde illud vas acetô plenum, cuius mentionem facit Iohannes Euangelista? Respondet Nonnus et existimat, propinquas domos aliquas fuisse, ubi sit vas illud repertum, vel in alios usus paratum, vel in gratiam fortasse puniendorum,---- Καὶ ἑτοςμον ἔην παρὰ γείτονς χώρῳ,Ο῎ξεος ἔμπλεον ἄῦγος.---- Et paratum erat in vicino locoAcetô vas plenum.Additque Maimonides pleraque omnia ad supplicii apparatum necessaria ab hominibus piis solita fuisse parari privato studio sumptuque; Nempe vas, spongiam, acetum, arundinem, hyssopum, vide Isaac. Casaubon. Exercit. 16. num. 88. Cleopatram ex duobus per omne aevum maximis unionibus, alterum acetô in tabem resolvisse liquefactumque sic absorbuisse, videbimus alibi, et agnoscit vires has aceti, praeter Vitruvium l. 8. c. 3. Plinius l. 23. c. 1. Mox alios quoque pretiosam hanc ingluviem imitatos legimus. De Clodio, Aesopi Tragoedi filio, Horat. l. 2. Sat. 3.Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,Scilicet ut decies solidum absorberet, acetôDiluit insignem baccam, etc.Vide quoque Salmaf. ad Solin. p. 1115. Sed et aceti in excaecandis hominibus usus, ut infra videbimus: eiusdem in nates infusio inter serviles fuit poenas, vide ubi de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.